domingo, 31 de marzo de 2013

De lusco, strabone, paeto, cet., deque proverbio "caecis, ut aiunt, satis est"

Iosephus Maria Mir, indefessus verborum auceps, beatae memoriae vir, in libro suo Nova verba Latina inscripto, haec rettulit de verbis nonnullis ad aciem oculorum spectantibus:
"Qui oculis male afficiuntur his nominibus vulgo appellantur: caecutiens qui male vidit; caecus qui oculorum visu privatur; luscus -qui et unoclus et cocles- altero oculo captus; strabo distortis oculis cernit et paetus leviter tantum obliquatis; myops non nisi res proxime oculis admotas distincte videt; luscitiosus qui caligat seu non vidit nisi ad lucernam; lippus cui oculi lacrimantur; nyctalops  qui nocte hebetioribus est oculis." Iosephus Maria Mir, Nova Verba Latina
 
Ceterum, nonnulla sunt proverbia quae constent nomine  adiectivo quod est caecus, -a, -um, 
ut hoc proverbium quo significatur res adeo perspicua et dilucida ut omnibus sine ulla difficultate appareat facileque intellegatur:
apparet id quidem vel etiam caeco
caecis, ut aiunt, satis clarum est 
Etenim, de his plura apud Erasmum in Adagiis suis:
VEL CAECO APPAREAT

Prouerbialis hyperbole frequens apud autores Vel caeco appareat, de re vehementer perspicua. Aristophanes in Pluto:
 Τῷ τοῦτο κρίνεις; δῆλον ὁτιὴ καὶ τυφλῷ
  Γνῶναι δοκεῖ τοῦτο,  id est
 Qui scis ita esse? Scilicet vel caecus hoc
 Videat.

Eusebius aduersus Hieroclem: Ἀλλὰ γὰρ καὶ τυφλῷ, φασί, δῆλον, id est Quin etiam vel caeco perspicuum aiunt esse. [C] Plato libro De republica octauo: Καὶ τυφλῷ γε δῆλον ὡς μεταβαίνει, id est Sane et caeco perspicuum est transmutari. [E]
Idem in Sophista: Πῶς γὰρ οὐ φαίνεται καὶ τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο καὶ τυφλῷ; id est Qui fieri potest, vt hoc non appareat, quemadmodum prouerbio dicitur, vel caeco?
Sumptum videri potest ex octauo libro Odysseae Homericae:
Καί κ᾿ ἀλαός τοι, ξεῖνε, διακρίνειε τὸ σῆμα,  id est
Hanc etiam caecus metam discerneret, hospes.
[A] Quintilianus libro xii.: Nam quis ignorat, quin illud longe sit honestissimum et liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec eleuare tanti beneficii autoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod precium habent? Caecis hoc, vt aiunt, satis est. Nec quisquam, qui sufficientia sibi - modica autem haec sunt - possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. In his verbis Fabii vox quaepiam deesse videtur, vt legas caecis hoc, vt
aiunt, satis perspicuum est. [B] Allusit ad hoc adagium Antigonus rex vnoculus, cum allato instrumento praegrandibus scripto literis, Ταυτὶ μὲν καὶ τυφλῷ δῆλα, id est Haec quidem vel caeco perspicua sunt, inquit. Recensuit Plutarchus τῶν Συμποσιακῶν decade secunda. [G] Apud Titum Liuium lib. belli Macedon. ii., quum Phaneas Philippum violentius in Aetolos dicentem interfatus dixisset rem in verbis non verti aut bello vincendum aut parendum melioribus, Philippus respondit: Apparet id quidem etiam caeco, iocatus in valetudinem oculorum Phaneae.

 
  
 

sábado, 30 de marzo de 2013

De verbo quod est "manticulari"

Aprilis Albuquerquensis, doctissima atque humanissima amica, quae assiduam strenuamque dat operam litteris Latinis excolendis, hoc mirum ostendit verbum alio in gregiculo verbis Latinis indagandis interpretandisque:
Hodie, -inquit illa-, casu offendi verbum apud Pacuvium in fragmentis, quod hodierno tempore usui esse potest nobis:
'manticulari' - id est furari manticulas.
...
"Ad manticulandum astu aggreditur; scit enim quid promeruerit... mendicus manticulator; ita me fati oppressit iugum."
http://books.google.es/books?id=Dqg-AAAAcAAJ&pg=PA225&lpg=PA225&dq=Ad+manticulandum+astu+aggreditur&source=bl&ots=X8_rLKLaOu&sig=AxPEg3yztZqTX0_hu_9tcjhxQ3Y&hl=la&sa=X&ei=iMBWUa2LFaOY0AWPlIH4Dw&ved=0CCYQ6AEwAA#v=onepage&q=Ad%20manticulandum%20astu%20aggreditur&f=false
 ...
"Deinde aggrediar astu regem; manticulandum est hic mihi."
http://books.google.es/books?id=zvY9AAAAcAAJ&pg=PA128&lpg=PA128&dq=%22manticulandum+est%22&source=bl&ots=Q_yahCl0rA&sig=3_fjR67sLKFew7Yb-6csOGsesoM&hl=la&sa=X&ei=LsFWUYOiPMnM0AWAi4DQDQ&ved=0CEQQ6AEwBg#v=onepage&q=%22manticulandum%20est%22&f=false 

Quod autem attinet ad nomen quod est manticula, iam suspicamur omnes fortasse, quid sibi velit:

manticula, -ae, f. deminut. a mantica, parva mantica, perula ... Festus Manticularum usus pauperibus in nummis recondendis etiam nostro seculo fuit, unde manticulari dicebantur qui furandi gratia manticulas attrectabant...
Forc.

 

Veternosus...

In subditivo prologo Plautinae comoediae Bacchides inscriptae, repperi nomen adiectivum, quod est veternosus-a-um.
Continuo Forcellinium consului qui haec, inter alia, refert:
"Veternosus est qui veterno laborat, lethargicus […] veternosus dicitur qui gravi premitur somno […] Donatus: morbo vetere confectus, id est, veterno. […]
Translate est languens, lentus, segnis, piger…"

Reti ventos captare...

Quondam alio in gregiculo verbis ac proverbiis Latinis indagandis, referendis, interpretandis dicato, docta Latinitatisque studiosa amica Rocío Martínez P., quae circulum Latinum Albasitensem  prudenter moderatur, Plautinum rettulit proverbium quod est oleum operamque perdere.  Quum plura indagaremus proverbia quae significarent frustra laborare ac tempus terere vel potius perdere, Erasmi Adagia percurrens huic venusto, opinor, occurri proverbio quod est reti ventos venari, sive reti ventos captare, de quo, Erasmus noster, haec:

"Δικτύῳ ἄνεμον θηρᾷς, id est reti ventos captas. De frustra laborantibus aut qui stulte sequuntur ea, quae nulla sit assequendi spes, aut qui rem inanem inaniter captant. Nam utre contineri ventus potest, reti nequaquam."

:)

De proverbio quod est "trium litterarum homo" bifariam intellegendo

Erasmus ille Roterodamus haec in Adagiis retulit de locutione quae est
"Trium literarum homo per ironiam dici potest in eum, qui generosus et ingenuus videri cupiat. Inde natum, quod olim ingenui praenomen, nomen et adnomen in literis aut insignibus suis tribus literis notare soleant, ut pro Quinto Valerio Maximo Q.V.M. Hinc vulgi iocus de trium literarum homine.
Plautus in Aulularia iocum alio detorsit, nempe in seruum furacem. Subiicit enim: "Etiam fur, trifurcifer"."

 Etenim, in Aulularia haec legimus:

-Tu trium litterarum homo me vituperas? fur! etiam fur, trifurcifer

vide, sis:

http://books.google.es/books?id=eXdBAAAAIAAJ&pg=PA38&lpg=PA38&dq=aulularia+trium+litterarum&source=bl&ots=ByaCnPiZrv&sig=dJEYN0h6UF9FCUvjtr6jNu0mjaU&hl=la&sa=X&ei=ibJWUbWRMYLYPe7EgfAG&ved=0CCYQ6AEwAA#v=onepage&q=aulularia%20trium%20litterarum&f=false



viernes, 29 de marzo de 2013

De instrumentis vitae quotidianae: "radula"

Quum hodie barbulam mihi raderem instrumento cuius imaginem vides:

continuo ex me quaesivi quo nomine hac lingua, quam, ut dixit Terentius Tunberg, egregius Latinitatis professor, "tanquam amicam mecum semper habeo", appellaretur.  Tunc statim memini vocabuli, quod est "radula", a veteribus Romanis hac vi usurpati, si Forcellinio fidem habemus: "radula, -ae, f. ... instrumentum, quo aliquid ex aliqua re raditur, cuiusmodi est illud, quo vetus pix e doliis raditur atque educitur, ut deinde iterum picentur ad futuram vindemiam. Colum. 12 R.R. ... "sublata lampade, rutabulo ligneo et ferrea curvata radula pix ducitur".
Quam tamen vocem sensu novare olim statuit Latinitatis peritus professor Emmanuel Jové, beatae memoriae, qui quidem primum "Candidatum Latinum", deinde "Palaestram Latinam", commentarios periodicos integre Latine scriptos in Hispania edendos curavit.  Etenim, sicut in aliis exeunte saeculo XIX et vertente saeculo XX periodicis Latinis, periti Latinitatis cultores agebant de verbis novandis vel confingendis ad res condicionesque novas hac lingua significandas.
In quodam fasciculo Palaestrae Latinae, quum de instrumentis rasoriis ageret, Emmanuel Jové radulam proposuit sensu novatam vocem ad id instrumentum nominandum, quod praeterea hisce verbis eleganter appositeque depinxit:


"Nostra autem memoria -inquit Joveus- novum inventum est radendi instrumentum, quod radulam vocabo. Quattuor distinguitur partibus capulo nempe, pectine, cissorio, premulo.  Premulum quasi parvum prelum una cum capulo cochleato comprimit pectinen et cissorium. Pecten viam parat cissorio ne cutem laedat, dum pilos persequitur."


Velim tibi, lector spectate, integrae symbolae quam Emmanuel Jove olim scripserat imaginem ostendere, si forte tua intersit plura legere ab eo proposita de instrumentis tonsoriis atque rasoriis, quae ineunte saeculo XX in usu essent, Latine denominandis:



jueves, 28 de marzo de 2013

De discrimine inter verba q.s. IMBER et PLUVIA deque ipsa "lavatione pluvia"

1) Imber, imbris, m. (abl. -e, -ī) "proprie est pluvia vehementius cadens, seu agmen aquarum largius ex concretis nubibus effusum..." Forc.

Ecce nonnullae iuncturae verborum:

- per imbrem: "quae opera per imbrem fieri poterunt", Cat.
- imber magnus / maximus: "erat hiems summa, tempestas perfrigida, imber maximus" Cic.
- imber assiduus et
- imbres habere: "pedem e villa adhuc egressi non sumus: ita magnos et assiduos imbres habebamus".
- imber cadit: "ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres" Ov.
- imber tenet Liv.
- imbres effunduntur: "effusis imbribus" Verg.

Adagium: "hoc tam est in proclivi, quam imber est quando pluit" Plauti proverbium de re facillima.

2) pluvia, -ae, f. "subaudi "aqua" ... proprie est adiectivum "pluvius-a-um" ... latiori sensu est aqua quae ex aere et nubibus decidit.
...
 

Translate "pluvia est instrumentum quo flores aqua perfundimus" !!!


Haec, inter alia, apud Forcellinium.
Ceterum, id adiectivum quod est pluvius-a-um idoneum est visum a quibusdam lexici temporibus novis accommodandi studiosis hominibus ut Latine significarent genus quoddam lavationis qua corpus aqua desuper velut pluvia cadenti spargitur.  
 
Etenim,  in libro cui index Nova verba Latina, Iosephus Maria Mir, auctor ipse, lavationem pluviam proposuit locutionem hisce verbis:
"respondet Anglicae voci shower bath et Hispanicae -in quibusdam Americae civitatibus- baño de lluvia [...] Wagner (Dictionarium Hung.-Lat.) habet etiam: "lavatio impluens"; alii "lavatio pluvialis".
Adiectivum, pluvius  ab Ovidio per translationem adhibetur:
quem pluvio Danaë conceperat auro 
Praeterea Wagner habet: "balneae pensiles" et  Bacci (Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur): "balneum pensile"; sed haec verba -quamquam accommodari possunt- aliud tamen apud Plinium et Valerium Maximum significant, sunt enim "balneae camerationibus et hypocaustis subiectis impositae. [...] Neque tamen lavatio pluvia rejicienda videtur, nam pluvius sensu metaphorico adhibetur ab Ovidio, (cfr. supra), et cum arcus dicitur pluvius aut Juppiter pluvius nemo intelleget eos "pluvia e caelo cadente lavari..."
Ceterum, si plura de hac lavatione pluvia scire iuvat, iucundissimam disputationem olim a me Latinitatis imperito studioso -ut in transitu dicam, oro mihi veniam detis quum propter audaciam tum propter menda a me commissa- habitam in foro Nuntiorum Latinorum Radiophoniae Finnicae Generalis una cum  Erico Palmen, Latinitatis doctissimo ac beatae memoriae viro, et cum aliis doctis amicis: http://yle.fi/vintti/yle.fi/latini/viewtopiccdac.html?f=2&t=278&st=0&sk=t&sd=a
Deinceps vero, si forte displiceat integram disputationem legere vel iudicet eam sicut de lana caprina rixam, vocabula nonnulla vel sensu novata vel prorsus nova conficta ex illo colloquio una cum imaginibus nunc denique paucis exponam:
 
 
 
 

De vocabulo q.e. CALLIS

callis, -is, m. [...] Ratione habita etymi [...] alii [deducunt] a "callum", "calleo", quasi via, quae ita facta sit, quod terra animalium pedibus trita callum obduxerit, vel induruerit. 

Ceterum "callis" proprie est semita in montibus angustior et devia, qua animalia ire solent ad pascendum. Isid. 15 Orig. 16.10. "Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum". 
 
[...] Latiori sensu ponitur de semita, qua eunt animalcula, ut Ovid. 7 Met. 624-626:

         "hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
            grande onus exiguo formicas ore gerentes
            rugosoque suum servantes cortice callem"

Haec, inter alia, apud Forcellinium leguntur.

miércoles, 27 de marzo de 2013

De verbis nonnullis quae ad diversa lapidum genera pertinent, deque proverbiis locutionibusque ad eam rem spectantibus.



Quum de lapidum generibus inquirerem haec repperi verba quae sunt: “calculus”, “cautes”, “lapis”, “marmor”, “petra”, “rupes”, “rudus, pl. rudera”, “saxum”, “silex”.  nec mirarer plura id genus exstare!  quae quidem si inveneritis, me, precor quaesoque, certiorem faciatis. 



1. calculus, -i, m. lapillus, ita dictum per deminutionem a calx, calcis, qua lapidem significat.
    [...] Speciatim dicitur de lapillo, qui in renibus et vesica gigni solet:


      […] Sunt etiam calculi lusorii


 

[…] Hinc calculum reducere, h.e. sententiam vel consilium mutare. […] Praeterea quoniam lapillis rationes inire mos fuit, eorumque adiectione aut detractione aliquid numerare, calculus ponitur pro supputatione:

vocare aliquem ad calculum, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
[…] revocare aliquid ad calculos. […] {recte subducta ratione numerisque aliquid perpendere ac ponderare}
omnes quos ego movi, in utraque parte calculos pone, h.e. omnia rationum momenta, quae ego proposui, perpende, et veluti rationem ini. […]

Item, quia lapillis vel nigris vel albis in urnam coniectis suffragium aut sententiam ferebant veteres, sumitur calculus pro sententia, aut suffragio. […] Plin. 1. Ep. 2. “si modo tu errori nostro album calculum adieceris”, h.e., approbaveris. – Huc pertinet et illud quod narrat Plin. 7 Hist. nat. 40, 41, (131), scilicet morem fuisse Thraciae gentis, […] calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei […] quo pertinent loca […] Plin. 6. Ep. 11. dies candidissimo calculo notandus. […]
 

2. cautes, -is, f.  est saxum magnum, asperum et acutum, rupes acuta


naves nihil saxa et cautes timebant” Caes. B.G. 3, 13



3. glarea, -ae, f.  minutissimi lapilli, quales in fluviorum ripis, vel marinis litoribus esse solent.


4. lapillus, -i, m. parvus lapis 
 
diesque nobis signanda melioribus lapillis, i.e. albis. (Mart.) Ita enim notabant faustos dies: infaustos vero atris.
Mos erat antiquis (inquit Ovid. 15 Met.) niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpae. […]
Speciatim de re medica dicitur de calculo.  […]
Item, saepe de gemmis dicitur 
 

5. lapis, -idis, m.,
est petra suae formae et nulla arte elaborata.   

[…] differt a marmore, quod et rarius est et solidius et pretiosius et ad subtiliora artis opera aptius. […] praeterea lapis genus est, marmor species, ita ut omne marmor lapis sit, non contra […] differt etiam a saxo, quod durius est, et asperius quid significat: lapis autem nitidioris est significationis.
[…] Speciatim pro calculo. […]
lapidem altera ferre manu, altera panem ostendere, prov. apud Plautum de iis qui palam blandiuntur, ut clam deinde noceant. […]
verberare lapidem, aliud proverbium de eo ludit operam, et in eo laborat in quo plus est damni, quam utilitatis.
lapides loqui, res auditu molestas, duras et acerbas dicere. […]
omnem movere lapidem, proverb. omnia experiri, nihil intentatum relinquere. […]
Speciatim lapis est limes in agro positus
 
[…] Metaphora sumpta […] dicitur de homine tardo, stulto, stupido, bardo, ignavo.


6. marmor, marmoris, n.
est lapis durus ac solidus,
praesertim qui in lapicidinis foditur, et scalpro elaboratur ad statuas, columnas et varia opera aedificiorum…

poetae hoc nomen mari tribuunt, vel quia, quum ventis commovetur, candescit, […] vel quia aequum et planum est.

7. petra, -ae, f. saxum, lapis […] atque adeo rupes, cautes, scopulus. […]
Petrarum, inquit Festus […] genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in mare, […] alterum manufactum. […]
nomen est aliquot oppidorum, quae in rupibus sita sunt


8. rudus, -eris, n. est generatim, ut […] Festus docet, res rudis et imperfecta;
speciatim vero rudis lapis, saxum, sive humus, aut potius horum fragmenta, vel saxa, humus congesticia. […]


9.     rupes, -is, f. […] generatim est praerupta et inaccessa terrae, aut montis pars.



[…] Speciatim dicitur de scopulo.


10.  saxum est lapis, petra, silex. […] 

speciatim dicitur de marmore. “non enim est e saxo sculptus, aut e robore dolatus” Cic.  

[…] saepissime dicitur de rupe, caute, scopulo …

saxum volvere est assiduo arduoque labore atque inutili laborare: ductum a fabula Sisyphi apud Inferos. Ter. Eun. sub fin. “satis diu hoc iam saxum volvo”. 



[…] inter sacrum et saxum, prov. in magnis angustiis, atque ubi utrimque grave periculum instat. 
 
[…] item saxa, pl. num., loca saxosa
 
[…] Figurate a) de homine duro, inhumano, quem dicimus saxo duriorem esse. b) de stolido, hebeti. Plaut. Mil. Glor. “nullum est hoc stolidius saxum”.

11. scopulus, -i, m. est proprie locus editus, hinc rupes, saxum eminens, sive in mari,


   sive in monte,  
 sive alibi: […] quia e scopulo circumspici late potest.
[…] speciatim de saxis et lapidibus maioribus, […]
de saxis eminentibus in mari, aut litore.
scopulo immobilior, Ovid. est qui nullis precibus flecti potest.
scopulis surdior, Horat.
e scopulis natus, Ovid. qui inhumanis est moribus
Translate:
Eleganter scopulus dicitur quicquid exitio est alteri, ut scopuli navibus. […]
ferrum et scopulum gestare in corde” Ov., h.e. immitem esse

12. silex est durus lapis eo quod exsiliat ignis, ab eo dictus. […]
Videtur proprie esse lapis sectilis. […] silex durus lapis est. 


[…]
latiore sensu quodcumque parvae molis saxum “silex” dicitur, ut id, ex quo ignis excutitur […]


item de magnis saxis, petra, rupe, marmore. […]
Translate dicitur de duritia animi:
et dicam silices pectus habere tuum” Ov. 4. Pont. 10, 3.