domingo, 12 de mayo de 2013

Quod in solum

Quodcumque in solum venit, apud Forcellinium legimus proverbium, quo significatur, quidlibet, quidquid occurrit, quidquid casus fert, quod in buccam venit, temere: ductum fortasse a frugibus, quae sementi non respondent, sed enascuntur interdum inutilia quaedam, atque in solum veniunt, praeter agricolae exspectationem. 

Cic. 1. Nat. D. 23 "Quodcumque in solum venit; ut dicitur, effingis atque efficis." Varro apud Non. p. 500 11. Merc. "Libet me epigrammata facere: et quoniam nomina non memini, quod in solum mihi venerit, ponam" ... Cic. 9 Fam. "convivio delector, ibi loquor quod in solum, ut dicitur". 

In Adagiis Erasmus haec refert: 
"M. Tullius Epistolarum familiarium libro nono, epistola ultima: Conuiuio delector; ibi loquor quicquid in solum, ut dicitur, et gemitum et risus. Sentit se in conuiuio de quibuslibet rebus loqui, seu laetis seu tristibus."
Etiam Paulus ille Manutius de eo proverbio haec scripsit: "Quodcunque in solum venit, id est, Quidquid in rerum natura producitur. M. Tull. libro De natura deorum 1. Hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Ridet atomos Epicureorum, ex quibus illi cuncta progigni credunt, quidquid usquam nascitur in uniuerso. Idem in epist. ad Poetum. Et Varro apud Nonium."

No hay comentarios:

Publicar un comentario