domingo, 15 de septiembre de 2013

De duobus opusculis ad lexicon spectantibus

Hodie, praeter morem meum, non de aliqua voce Latina, non de verborum iunctura quadam, ne de proverbio quidem scripturus sum, sed potissimum de duobus libris mentionem faciam qui ad Latinitatis thesaurum spectant omnino:

Quorum prior est a Iohanne Godscalco sexto decimo saeculo scriptus, inscriptus vero Latini sermonis observationes.


Iohannes ille Godscalcus quis fuerit prorsus nescio. Latinitatis videlicet atque Studiorum Humanitatis  saltem praeceptor fuit qui saeculo sexto decimo eum librum edendum curavit. Qui praeterea liber utilissimus mihi esse videtur utpote in quo verborum iuncturas ex optimis auctoribus petitas atque litterarum ordine digestas atque per ipsam linguam Latinam explicatas invenias. Ut unum exemplum afferam, ducere lineam est studiis se exercere,  -scribendo scilicet-.


Alter vero liber inscriptus est Flos Latinitatis a praeceptore quodam nomine Francisco Pomey scriptus, editus saeculo duodevicesimo. Hoc praeterea notandum duxi opusculum evolvens, quod singularem lepidumque in modum non auctor, sed potius liber ipse sicut animatus, perinde ac si persona in fabula esset, sese lectoribus belle commendat

Hunc enim librum evolventi statim apparet lexicon Latine et Gallice explicatum in ordinem alphabeticum secundum  partes orationis digestum.




jueves, 5 de septiembre de 2013

Plura quae apud Forcellinium didici de verbo frangendi

 Haec enim, inter alia, apud Forcellinium nuper legi:

'Frangere toros' est toris discumbere, eosque alte exstructos et molles pondere corporis deprimere et calcare. 


'Frangere comam in gradus' est inflectere.




'Frangere fluvium' de natante et adversi fluminis impetum vi superante. 




indutus thoraca, vadum.

similiter "frangere aequor remis



'Frangere iter' est deflectere ab itinere instituto, alio deverti: vel iter, seu gradum minuere. 




Translate, saepissime de incorporeis usurpatur et significat multa cum vi infringere, domare, vincere, retundere, infirmare, contundere, debilitare, flectere...

"novi ego ingenium viri indocile: flecti non potest, frangi potest." Seneca


[...]

"mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit

[...]

frangere gradum dicuntur viri qui muliebrem habitum in ambulando sumunt...


[...] Consonans una alteram frangere dicitur, quum posterior prioris sonum ac vim veluti comprimit atque imminuit, ut in ptisana et pro, ubi litterae t et r litteram p frangere quodammodo seu eius potestatem imminuere videntur.

[...] frangere diem mero, apud Horatium, Od. II, 7, 6, est actiones curasque intermittendo, diem veluti rumpere et genio poculisque indulgere.




Frangere vina est eorum vim austeritatemque mitigare ac leniorem reddere [...]

Frangere se est flectere, debilitare, enervare [...]



 

domingo, 1 de septiembre de 2013

"calor se frangit!"

Hucusque credebam corpora tantum solida frangi posse. Sic enim, ut est in proverbio, nucem frangit qui eam ēsse vult



At, medius fidius, prorsus nesciebam et calorem frangi posse!
Etenim, quum Bonini lexicon Phraseologicum evolverem (pag. 8, supra) animadverti verbum quod est frangere sensu figurato adhiberi posse quum de rebus haud solido corpore constantibus sermo esset. Ut praeteriens dicam, Bonini opusculum Phraseologicum conformatur ad exemplar illius Meissnerii Corporis Phraseologici in quo eadem phrasis apparet. Quocirca sat pure et Latine una cum M.T. Cicerone dicere possum haec:

- calor se frangit , quum scilicet dicere velim calorem decrescere seu deminui.  



Quod de calore etiam de frigore eodem verbo dici potest. Etenim, quum frigus mitigatur, una cum Varrone, dicere possumus hoc: frigus se frangit

Etenim, sensu figurato, verbum frangendi ad res vix corporeas vel etiam incorporeas adhiberi potest, ut nos Forcellinius, inter alios, docet utque scriptores, qui optimi traduntur, auctores nobis sunt.