martes, 30 de abril de 2013

De verbo quod est caespitare

Quum quondam legerem optimam illam commentitiam narrationem cui index Nicolai Klimii iter subterraneum, a Ludovico Holberg scriptam, verba repperi nonnulla scitu digna, quae inter, hoc vocabulum numeratur, quod est “caespitare” sive “cespitare”, –a veteribus, nisi me animus fallit, Romanis ignotum, Medio dumtaxat Aevo usurpatum- repperi, hoc ipso fabulae loco, ubi persona quae primas agit partes, aliis festinantibus hominibus in deversorio occurrit:

Videbam hic alios discedentes, ascendentes alios, alios prae nimia festinatione cespitantes, adeo, ut horae fere quadrantem in atrio aedium starem, antequam intromitterer.

Etenim, apud Cangii Lexicon haec, inter alia, de verbo illo referuntur:

<<cespitare, Cadere, offendere. Vetus Glossar. Sangerman. num. 501. Præsertim dicitur de equo offensatore, qui cespiti pedem impingit, 
 … Chronicon Mellicense pag. 434. col. 1. in Senatorio Martini Abb. Scotorum :

“Equus super quem sedi fatigatus cespitavit in quodam ponte, et ego primo cecidi per caput equi ad pontem, postea de ponte ad aquam.” >>
 

De verbis locutionibusque nonnullis a Simone Verepaeo collectis ac propositis

Hoc libro quem scripsit Simon Verepaeus, vir quidam eruditus Studiorum Humanitatis praeceptor sive humanista, haec utilissima continentur:

1. rerum scholasticarum atque cottidianarum vocabula quorum haud pauca -quamquam id opus saeculo XVI elucubratum est- etiam nostris temporibus usui nobis esse possunt Latine scripturientibus seu dicturientibus;
2. formulae loquendi -quae, ex veterum auctorum locis, ni fallor, atque, ut in transitu dicam, ex Erasmi illius Roterodami Colloquiis Familiaribus petitae esse videntur
, quem tamen auctorem, Erasmum dico, silentio praeteriisse videtur Verepaeus-;
3. lexicon quoddam antibarbarum -qualia solebant elucubrare studiorum humanitatis vindices seu humanistae qui 'modernum' sermonem Latinum ad exemplaria antiqua revocare sedulo diligenterque studebant -etiamsi novis vocabulis ditanda esset Latinitas, ubi opus erat-.
Operis titulus est: "Latinae linguae progymnasmata sive primae studiorum exercitationes

Primae parti hic est index: "rerum aliquot vulgarium vocabula et loquendi formulae in XII capita commodissime digesta"
Altera vero pars sic inscribitur: "Panoplia litteraria ad barbariem e scholis puerilibus profligandam".
Etiam nobis praesto est prior editio eius operis, qua et alia continentur utilissima vocabula: 
http://books.google.es/books?id=Z749AAAAcAAJ&pg=PP5&dq=Latinae+lingvae+progymnasmata%2C+sive+Prim%C3%A6+studiorum+exercitationes
Ceterum, gratias ago amicae Alexandrae Ramos, optimae profestrici, quae me certiorem fecit de Verepaei illius momento ac pretio apud Hispanos studiorum humanitatis praeceptores, quaeque mihi ostendit imaginem illius Verepaei sepulcri.