martes, 24 de diciembre de 2013

Rhipsaspis

Quum, animo demisso, quisquam sibimet ipse diffidit nec amplius obdurare nec resistere valet, his proverbiis usi dicere possumus eum hastam vel scutum abicere




Suntne praeterea tibi, lector spectate, alia proverbia nota quibus id significetur quod supra rettuli? 

Mihi nunc ipsum in mentem venit horum quae olim legeram:

- herbam dare: quo significare possumus quempiam se victum fateri, sumptum ex ... certaminibus pastorum!...



- manus dare: ut apud Forcellinium legimus "dare manus et dedere est concedentis aut se victum fatentis", ut hoc loco C. Nepos nos docet: Romanos armis persequi, donicum aut certe vicissent, aut victi manus dedissent.

Etiam Plautus quem refert sive citat Forcellinius, auctor nobis est in fabula cui index Persa, -quam tamen nondum legi!- hoc ipso loco: "fateor, manus vobis do".