domingo, 31 de agosto de 2014

De lupo

Quum nuper Phaedri fabulam illam de lupo et cane , quae mihi maxime sit cordi, animi causa iterum legerem, sciscitatus sum vocabuli illius, quod est lupus, vires atque sensus 




itemque studio tenebar noscendi quot proverbia Latina spectarent ad illam bestiam, cuius praeterea fama, proh dolor, effecit ut, temporis decursu, hominis causa, rapacissimi videlicet omnium animalium, formidulosis fabulis vel infelicibus casibus ad caedem incitatissimi, paene e medio tolleretur...
Sed transeamus nunc, amice lector, ad proverbia quae tum apud Forcellinium, tum apud Erasmi adagiorum chiliadas reperi ad eam mirificam bestiam spectantia:
- lupus in fabula, quo utimur, quum supervenit subito is, de quo loquimur, et nobis, sua praesentia, facultatem loquendi amputat...




- lupum auribus tenere, ... in re ancipiti periculosaque dici solet: nam qui lupum auribus tenet, nec dimittere audet, nec retinere potest sine periculo...



- hac urget lupus, hac canis...ubi utrimque periculum est et discrimen anceps...
  

huic simile est hoc alterum proverbium: a fronte praecipitium a tergo lupi!
 

- lupo agnum eripere ... de re difficili ac desperata. Stultum enim videtur sperare, futurum, ut lupus arreptum agnum salvum dimittat.


oves fugit lupus, de re impossibili et contra naturam. 



lupus ovium non curat numerum:

Proverbium - haec Erasmus scripsit- sapit Vergilianum illud in Bucolicis:





Recte dicetur in hominem impudenter furacem. Extat hodieque vulgo iactatum adagium: Lupus non veretur etiam numeratas oves devorare. Porro fures paulo timidiores consueverunt a rebus numeratis abstinere manum, metu videlicet, ne hoc indicio deprehendantur. Huic affinis iocus ille facetus in servum furacem, cui nihil erat domi neque clausum, neque obsignatum."


- lupus est homo hominihoc est, ne te vel tuas res homini credas quem nondum novisti. "





- lupus aquilam fugit


 - lupi alas quaeris...
 


Alia hisce supra relatis proverbia brevi, lector benevole, additurus sum... 




jueves, 3 de julio de 2014

"agere, facere et gerere"

Est liber ab Ausonio Pompa scriptus, inscriptus vero De differentiis verborum, quo auctor ille, allatis veterum scriptorum locis, quid vocabula Latina quaedam inter sese differant, docet nos.

Quod tamen opusculum, etsi non a capite ad calcem legi, at certe levi, ut aiunt, obtutu percurrere soleo variis temporibus, quum certior fieri volo quid intersit inter vocabula quaedam sensu similia. 

Usitatissima vero quum sint haec verba agere et facere, quae quidem communi quodam sensus sive significationis vinculo quasi coniuncta esse videantur, quid alterum verbum ab altero differat Ausonium illum Pompam consulens certior fieri volui. Quibus praeterea verbis tertium sensu proximum accessit, quod est, gerere.

Haec sunt denique quae Ausonius suo opusculo refert de iis vere usitatis verbis.

Agere, et corporis, et vocis, et mentis agitatum comprehendit.  Facere tantum refertur ad opera, quae corpore efficimus ... gerere est muneris et oneris...

M.T. Varronem Ausonius Pompa testem vocat cuius locum affert huncce de trium supra relatorum verborum differentiis:

... propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi 
quidam error his, qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit; sed gerit, id est sustinet, translatum ab his, qui onera gerunt, quod hi sustinent.








lunes, 10 de marzo de 2014

Vesanus verborum auceps

Eheu, dēmens, āmens, insānus, vēsānus, vēcors, furiōsus, excors, lūnāticus, cerrītus, larvātus, hoc est, larvārum plēnus, Bacchans, mente denique captus videor, immo fīo, invenior, ēvādo linguae Latīnae vocābula idem vel similia significantia quaerens, inquīrens, perquīrens, investīgans, pervestīgans, aucupans, expiscans...!!!

domingo, 9 de marzo de 2014

De "saliva Mercuriali"

Nostrum neminem fugit Mercurium, deum nuntiorum, et commercio lucroque praeesse.


Quum hodie Plauti Amphitruonis locos aliquot olim a me notatos excerptosque levi obtutu percurrerem, illam casu repperi locutionem qua commentariolum huncce, quem legis, inscribendum curavi. Quam praeterea locutionem excerpsi e notis illius editionis, qua, inter alias, usus sum ad comoediam illam legendam, in usum Delphini inscriptae.


Perlecta ea nota, certior sum factus talem sane miram lepidamque locutionem usurpatam esse ab Aulo Persio Flacco, quem nondum legi poetam, quem praeterea, ni memoria me fallit, difficillimum intellectu fuisse auctorem asseveravit professor Valahfridus Stroh, de lingua litterisque Latinis optime meritus vir, quum de historia litterarum Latinarum scholas haberet quondam.
Nostin' autem, lector benevole, homines nostra aetate salivam istam Mercurialem ex ore emittentes, stillantes, sputantes ob omnium civium stupefactorum oculos fere impune obversantes?

 

jueves, 6 de marzo de 2014

De vocibus quibusdam ad manus tegumentum significandum

Noveram, lector spectate, duo verba quibus Latine significare possem manus tegumentum quod his illustratur imaginibus:


Quae quidem verba, quae a multis Latinitatis studiosis probe sunt nota, haec sunt:

chirotheca, quam tamen vocem apud Forcellinium non repperi, nec in lexico Latino antiqui aevi vocabula complectenti...sed in lexico Latino ad recentiorem aetatem spectanti. Erasmus ille Roterodamus quadam in epistula tali voce usus est.
 
digitabulum, quo verbo, eruditissimus ille M. T. Varro, saltem, usus est hoc loco. LV, 12

Prorsus tamen ignorabam vocem quae est manucium sive manicium ad manus tegumentum significandum.

An plura sint verba in thesauro Latinitatis -vel apud auctores Latinos cuiuslibet perennis Latinitatis aevi- ad manus tegumenta nominanda ex me quaero. Si qua, lector spectate, noveris, pergratum mihi facies si ea de voce me certiorem feceris. 

Vale



 

 



 
 

viernes, 3 de enero de 2014

Quaedam iuncturae verborum ac proverbia cum nomine quod est "manus"

Has verborum iuncturas cum voce quae est manus apud Forcellinium legi:

- manus tenere: hoc est, manus adstringere amicitiae;


- versare manu: hac utimur iunctura cum significare volumus, inter alia, legere sive lectitare libros;




- naturale est, manum saepius ad id referre, quod dolet. hoc enim proverbio, "libenter et saepe de iis loquimur, quae magnae nobis curae sunt";




- manum et mentum, hoc est, inter os et offam multa cadunt;




- manibus pedibusque, omni conatu, omnibus viribus, velis remisque;



- manibus aequis, aequali sorte, aequo Marte;




- illotis manibus, est nondum facta manuum lavatione. [...] illotis manibus aliquid facere dicitur, qui imparatus et imprudens rem aliquam aggreditur;




-manibus demissis fugere, est contentissimo cursu fugere;




- abstinere manus est se continere a vi personae inferenda vel a re furanda;




- plena manu, manu continendo quantum capi potest; ... hinc figurate dicitur pro copiose, ample, large;




- accedere ad manum dicuntur ferae quae mansuefiunt; 




- adhibere manus est porrigere atque admovere ad aliquid faciendum;




- adire manum alicui proprie est alicuius manum praeripere et continere, antequam ictum iaciat; etiam dicitur continere, cohibere manus alicuius, constringere, retinere, impedire ne quid faciat.




- afferre vel inferre manus generatim est vim inferre, et speciatim ad necem vulnerare;

- amittere, emittere vel dimittere aliquid manibus, de manibus, e manibus, hoc est, sinere aliquid cedere, abire...emittere aliquem manu, h.e., manu mittere, liberum reddere...quod etiam dicitur asserere aliquem manu

- conserere manus est pugnare


- dare manum est praebere auxilii causa. Da placidam fesso, lector amice, manum. (Ovid.)



- dare manus et dedere est concedentis et se victum fatentis...




- incidere in manus alicuius, venire. ut hoc loco Cicero de libris...numquam enim in manus inciderunt

- intentare manum in aliquem est minitantis et vim inferre cupientis.





- iactare manus est saltantis...


et iactant faciles ad sua verba manus. (Ovid.)

in causis autem agendis iactare manus oratoris fuit...






- manus manum lavat.  proverbium est quod significat: "alter alteri opitulatur".



- tendere manus est opem poscentis et supplicis...



- tenere aliquid manu, compertum habere...

"Quum indicia mortis se comperisse manifesto et tenere diceret." (Cic.)

- tollere manus frequenter est admirantis et in re, quae opportune admodum acciderit, veluti gratias diis agentis



Interdum manum tollere est concedentis aut se victum fatentis, manus dare.  



- manum non verterim, est proverbialis hyperbole, quum significamus, ne minimum quidem laborem suscepturos, ut quippiam quod nihili facimus acquiramus.


Sunt praeterea multae locutiones quae constant ex praepositionibus certis cum ea voce quae est manus. Quum tamen sint multae, duo tantum eligere statui exempla:

- per manus aliquid traditum esse translate dicitur quod non monumentis litterarum, sed verbo tantum a maioribus ad posteros transmittitur...
Quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita. (Quint.)

- sub manus succedere, feliciter evenire, ex sententia contingere. 

Lepide hoc succedit sub manus negotium. (Plaut.)


Plura sane invenietis, inspectis optimis lexicis ac perlectis auctorum operibus! :)

Valete