sábado, 3 de diciembre de 2016

Tempus

Paucis ante diebus, quum scholas recitarem ad discipulos docendos qui in classe superiore curriculum emetiuntur scholasticum, quo quidem confecto, ad studiorum universitatem ingrediendam aditus eis patebit, discipula quaedam, animadvertens horam iam fere consumptam esse, mihi Latine dixit id quod iam vulgo notum usuque tritum proverbiumst: tempus fugit! 
Horologium invenitur in oppido vulgo Camaret-sûr-mer
Alia monumenta Latina de irreparabili temporis lapsu hic exhibentur
 
Quibus dictis, continuo me interrogavit an liceret pluribus verbis tale substantivum quod est tempus iungere ad notionem temporis procedentis exprimendam. Cui quidem alumnae respondi alias esse iuncturas, etiam si non omnes me apud auctores legisse fatebar.
Scholis tandem habitis, domum redux, quaesivi in lexico quibus saltem verbis apud Latinitatis auctores substantivum quod est tempus iungeretur ad eius videlicet processum significandum.
Hasce apud Forcellinium repperi, allatis auctorum locis:
- tempus praeterea...

Salvatoris Dalí, la persistencia de la memoria (1931)
 
Quibus tamen dictis, verisimile est alias quoque apud auctores esse verborum iuncturas, nisi cum eo nomine at certe cum vocibus ad alia temporis intervalla significanda. Ut unum afferam exemplum, memini me quondam apud Tullium legisse, in Catone, nisi me animus fallit, de Senectute libello:

Haec denique hactenus, idque praepropere raptimque, nam tempus me nunc alio vocat.
Alias plura fortasse, benigne lector, de his deque aliis.

Vale


2 comentarios: